Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 43

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 44

1

laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua

2

multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo

3

dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum

4

et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba

5

in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura

6

homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis

7

omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus

8

qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum

9

et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis

10

sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt

11

et cum semine ipsorum perseverat bona

12

hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum

13

et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur

14

corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes

15

sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia

16

Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam

17

Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio

18

ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium

19

testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro

20

Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo

21

in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis

22

ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum

23

et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae

24

et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius

25

benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob

26

agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim

27

et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis

Sirach 45

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com