Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 27

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 28

1

qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit

2

relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur

3

homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam

4

et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur

5

ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius

6

memento novissimorum et desine inimicari

7

tabitudo enim et mors inminet in mandatis

8

memorare timorem Dei et non irascaris proximo

9

memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi

10

abstine te a lite et minues peccata

11

homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam

12

secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam

13

certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem

14

si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur

15

susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes

16

lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem

17

civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit

18

virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit

19

lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis

20

qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie

21

flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa

22

multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam

23

beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus

24

iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est

25

mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa

26

perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos

27

qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos

28

sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras

29

aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos

30

et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

Sirach 29

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com