Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 26

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 27

1

et factum est verbum Domini ad me dicens

2

tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum

3

et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum

4

et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum

5

abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum

6

quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae

7

byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum

8

habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui

9

senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae

10

Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo

11

filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam

12

Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas

13

Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo

14

de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum

15

filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo

16

Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo

17

Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis

18

Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi

19

Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua

20

Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum

21

Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui

22

venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo

23

Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui

24

ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis

25

naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris

26

in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris

27

divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae

28

a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes

29

et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt

30

et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur

31

et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo

32

et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris

33

quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae

34

nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt

35

universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus

36

negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum

Ezekiel 28

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com