Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 5

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 6

1

congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta milia

2

surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam

3

et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum

4

cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam

5

David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis

6

postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves

7

iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei

8

contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc

9

et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini

10

et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei

11

et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius

12

nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio

13

cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem

14

et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo

15

et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae

16

cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo

17

et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica

18

cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum

19

et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam

20

reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris

21

dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel

22

et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo

23

igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae

2nd Samuel 7

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com