Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 4

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 5

1

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2

praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

3

tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

4

feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

5

locutus est Dominus ad Mosen dicens

6

loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

7

confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

8

sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

9

omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent

10

et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

11

locutus est Dominus ad Mosen dicens

12

loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens

13

dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

14

si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

15

adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium

16

offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

17

adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam

18

cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

19

adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi

20

sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

21

his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

22

ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

23

scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

24

et dabit ei bibere quas cum exhauserit

25

tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

26

pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

27

quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

28

quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

29

ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

30

maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt

31

maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Numbers 6

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com