Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 25

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 26

1

ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

2

custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

3

si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

4

et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

5

adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

6

dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

7

persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

8

persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

9

respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

10

comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

11

ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

12

ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

13

ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

14

quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

15

si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

16

ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

17

ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

18

sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

19

et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

20

consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

21

si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

22

emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

23

quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

24

ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

25

inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

26

postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

27

sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

28

et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

29

ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

30

destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

31

in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

32

disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

33

vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

34

tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

35

in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

36

et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

37

et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

38

peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

39

quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

40

donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

41

ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

42

et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero

43

quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

44

et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

45

et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

Leviticus 27

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com