Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 10

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 11

1

erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

2

cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo

3

dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

4

et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

5

descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

6

et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

7

venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

8

atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

9

et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

10

hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium

11

vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias

12

porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale

13

vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias

14

Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber

15

vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias

16

vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg

17

et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias

18

vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu

19

vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias

20

vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug

21

vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias

22

vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor

23

vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias

24

vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

25

vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias

26

vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran

27

hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth

28

mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum

29

duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae

30

erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

31

tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

32

et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran

Genesis 12

 

 

 

SpeedBible Software Public Domain Software by johnhurt.com